Psalms 145

1alleluia Aggei et Zacchariae va 2lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus va 3in filiis hominum quibus non est salus va 4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum va 5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius va 6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis va 7qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos va 8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos va 9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet va 10regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

va

Copyright information for VulgJ